- CITROSA Vestis
- CITROSA Vestisapud Naevium,----- pulchram ex auro vestemque citrosam:Graece Θυώδης est. Versiculus enim hic ex Honmerico isto est expressus, Od. 1. v. 264.Ε῞ιματα δ᾿ ἀμφιέσασα ςθυώδεα, σιγαλόεντα.Nempe non a crispitudine citri, ex quo mensae citreae fiebant, sed ab odore citrei mali, quod in arculis vestimentorum condebatur, ut a tineis ea defenderet. Theophrastus, Κᾄν εἰς ἱματια τεθῇ τὸ μῆλον, ἄκοπα διατηρεῖ, unde interiectum vesti tineas necat, et bonô odore impleret. Athenaeus de Citreo malo, Καὶ ῶς τι μεγα κειμήλιον ἀπετίθεντο εν τοῖς κιβωτοῖς, μετα τῶ ἱματίων, Et tanqum ingens cimeliusm, reponunt in arcis, iuxta vestes. Unde Plin. l. 12. c. 3. de eodem, Pomum ipsum non manditur, odore praecellit, foliorum quoque, qui transit in vestes una conditus et arcet animalium noxas. Vide Salmas. ubi supra, p. 950.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.